- CHARAX
- I.CHARAXArmeniae minoris oppid. et Parthiae quoque. Ptol.Item Cretae promontorium Curopalatae, et Susianae urbs ad sinum Arabicum, Ptol. Primum Alexandria, ab Alexandro eius conditore, dein Antiochia ab eius restauratore: et tandem Pasine (Spasine legit Pintianus ex Stephano) dicta fuit, auctore Pliniô, l. 6. c. 27. Pasine habet hôc locô Arriani Periplus. Topasine legitur apud Xiphilinum, fortasse male iunctô Graecô articulô. Carmon vocat Pinetus, in suo Plinio Gallico. Quibusdam Camata, Vicus Pelleus seu Vallum Brasines P. de Via. Hermolaus, in Plinianis castigationibus, citat Indicam quandam incerti auctoris Historiam, in qua legitur Diridotim, quandove dictam, sed hoc ita nonesse, ex Ar-riano compertum est, qui Diridotim ad ostium Euphratis fluvii describit, ubi Teredon Ptolemaei est, eiusdem fere soni, et paucis literis mutatis oppidum. Inter Teredonem et Moseum fluv. ex adverso Arabiae sita est. Ab ipsa autem regio adiacens Characene dicta. Addo, quod primigeniâ notione χάραξ Graecis fossam notat, ἀπὸ τȏυ χαράξαι, quod est cavare et fodere. Inde vallum, porro exercitus vallo inclusus, vel Castra: unde multis urbibus aclocis nomen haesit, in quibus aliquando exercitus castra metati essent. Sicpraeter ea quae diximus in hac voce; Charax, urbs Parthiae fuit, in quam Mardos errones coegit Phraates: item alia ad Persicum Sinum, quae et Σπασίνου χάραξ; alia in Palaestina, quae et Μώβου χάραξ, et Χαράκμπβα. Vide supra. Quomodo multis in Europa urbibus Castrorum nomen factum est, quae hodieque id nomen retinent. Et Pasagardas, Persiae urbem, Anaximenes dictos voluit, quasi Περσῶν ςτρατόπεδον, Perfarum Castra. Ibi enim Medi et Astyages a Persis victi, Ortô Duce. Gidgad item locus vocitatus est, Numer. c. 33. v. 32. in quo castra metati sunt Israelitae; ab Hebr. exercitus; etc. Latini recentiores χάρακα, sudatum dixêre, a sude: sed et Graeci citeriores Χοῦδαν appellant fossam. Quia enim castra vallô et fossâ circumcingebantur, alterum pro altero sumpsêre. Salmas. ad Solin. p. 1202. et 1203.II.CHARAXCariae urbs, quae nunc Trallis. Steph.III.CHARAXlocus Alexandriae iuxta Celaenas Phrygiae, ubi Alexander magnus castrametatus est. Nicetas.IV.CHARAXmaximum emporium prope Nicomediam, ineius sinu. Est et alius locus Ponticae regionis. Steph. et Ptol. Cacagioni Mercatori, Giraconda vero Nigro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.